STEPHANUS

STEPHANUS
I.
STEPHANUS
60. annos probatissimus Monachus, fuit, et Antonio Magno notissimus; de quo Sozom. l. 8. c. 1.
II.
STEPHANUS
Angliae Rex, ex Comitum Blesensium et Bononienfium stirpe, Henrici I. ex Adelaide sorore nepos, in avunculi aula educatus est. Quô mortuô, immemor iuramenti, quod Regis filiae Mathildi, Henrici V. Imperatoris prius, tum vero Godofredi Comit. Andegavensis uxori praestiterat, a Guilielmo Archiepiscopo Cantuariensi coronam accepit. Nec hucusque processisse contentus, Normanniâ quoque agnatam spoliavit: in principio regni strenue Davidi Scoto obnixus, postmodum a Roberto Glocestriae Comite, fratre notho Mathildis, captus est: quem cum vicissim captivum fecisset Guil. Iprensis, permutatione utriusque factâ, concessum Stephano est, ut per vitam regnaret, mortuo vero sine liberis Henricus Mathildis fil. succederet: quod factum. Obiit autem A. C. 1154. regni 12. Duchesnius Hist. Angl. l. 11. Polydorus l. 11. et 12. Buchananus etc.
III.
STEPHANUS
Augustodunensis Episcopus fil. fuit Gauserani IX. Domini Baugiac. et Bressiae. Scripsit de 7. ordinib. Eccles. de ceremoniis et canone Missae, etc. Obiit A. C. 1117. Vide Morer. Diction. Hist. Item Episcopus Coloniensis, magni nominis, saeculô 10. Coccius in Catal. Item Episcopus Hieropolitanus, scripsit vitam Golauduchi martyris, Euagr. l. 6. c. 19. et Niceph. l. 18. c. 25. A. Persis necatus, martyrium subiit, vide et Theophyl. in hist. Mauritii Imperator l. 5. c. 11. Item Episcopus Leodiensis.
IV.
STEPHANUS
Comicus poeta. fil. Alexidis. Item Diaconus. S. Caesarii, Episcopi Arelatensis, Barralis Chron. Lirin. Item, Presbyter Africanus, Ab Amarico Episcopo Antissiodorensi rogatus, vitam S. Amatoris prosâ, et S. Germani versu scripsit. Voss. de Hist. Lat. part. 4. l. 3. c. 3. Item Presbyter Anglus, auctor vitae Sancti Wilfridae cuius epitomen scripsit Guilielmus Malmesburiens. Item auctor historiae inventi S. Maurini Abbatis, circa A. C. 990. Surius die 10. Iun. etc.
V.
STEPHANUS
Dux Bavariae, cognomine Fibulatus fil. Ludovici V. Imperatoris post mortem Rudolfi II. Electoris Palatini dignitatem hanc ambivit, sed frustra: transegit dein, a morte Patris, cum patruelibus Palatinis, solutâ certâ pecuniae summâ, in compensationem detrimentorum, quae bellô civili a fratre Ludovico Rudolphus Elector acceperat: Sed cum ea minimae iacturae pretium adaequare diceretur, postea quoque continuata praetensio est. Pater fuit trium filiorum, Stephani, qui Ingolstadiensem: Friderici, qui Landshutensem et Iohannis, qui Monachensem, familias orsi sunt; quarum duabus prioribus exstinctis, postrema superest, rerumque in Bavaria potitur.
VI.
STEPHANUS
Episcopus Sarmatarum, gentibus illis ad
Christi fidem perductis, crescente sequentibus temporibus superstitione, divinô honore coli coepit, in regione Permia, quae tractus est Sarmatiae Europeae Obiô fluv. et Kitaiâ lacu terminatae. De eo sic Sigismundus Liber Baro Herberstenius Commentar. rer. Moscovit. Idioma (in Permia) proprium habent; characteres item proprios; quos Stephanus Episcopus, qui eos in fide Christi vacillantes confirmavit (nam antea adhuc in fide infantes Episcopum quendam idem attentantem excoriaverant) primus adinvenit. Hic Stephanus postea Demetriô Iohannis filiô imperante. apud Ruthenos, in numerum Deorum relatus est. Supersunt adhuc ex iis in silvis passim plures Idololatrae; quos Monachi et Eremitae eo proficiscentes non cessant ab errore vanoque cultu revocare. Similiter Sanctum Vitum a Rugiis pro Deo habitum, et Suante Vitum appellatum fuisse, diximus supra. De utroque Vide Ger. Iohann. Voss. de Idololatr. l. 1. c. 41.
VII.
STEPHANUS
Historicus εν τῷ περὶ Κύπρου citatur ab Etymologo in Σφήκεια. Fortassis idem est ac Stephanus Byzantinus: de quo Voss. Hist. Graec. l. 2. c. 22. Vide infra.
VIII.
STEPHANUS
Robertus, vide Robertus.
IX.
STEPHANUS
Vaivoda Valachiae et Moldaviae, victoriis contra Mahometem Turcarum Imperatorem, Matthiam Hungariae et Albertum Poloniae Reges, Tartaros insuper, obtentis inclitus. Fratres Bohemos benigne excepit. Obiit A. C. 1504. Michovius l. 4. c. 84. etc.
X.
STEPHANUS
ex Bathoria familia, Transylvaniae primo Princeps, dein Poloniae Rex Maximilianum Caesarem, a Procerum quibusdam electum, celeritate antevertit, ductaque Annâ Sigismundi Augusti sorore, Rex coronatus est, A. C. 1576. Dantiscum, quod Austriacis adhaereret, proscripsit, et ad obsequium adegit, A. C. 1579. Contra Basilium Moscorum Ducem res praeclarissime gessit, hostibus victis saepius, pluribusque urbibus captis. Dixit Deum sibi reservâsse haec tria: vim creandi ex nihilo, praescientiam futurorum, et imperium in conscienlias. Tandem a Moscico bello reversus, ira adversus Rigenses, qui Calendarium novum respuebant, sic excanduit, ut in morbum prolapsus, obierit A. C. 1586. Princeps magnanimus. Ei successit Sigismundus III. Vide Neugebaver. Hist. Polon. Thuan. l. 53. Varsovicium in reb. Polon. etc.
XI.
STEPHANUS
fil. Ruperti Imperatoris frater Ludovici II. cognomine Barbati, Electoris Palatini, in divisione paternae hereditatis, Simmerensem et Bipontinum tractus sortitus, Simmerensis seu Electoralis posterioris lineae, quae etiamnum floret, Auctor fuit. Isenim, maritus Annae, filiae Friderici, ultimi Comitis Veldentiani, e duobus filiis, Friderico quidem Simmerensem, de quo dictum: et Ludovico, Bipontinum ramum, prosevit; e quorum posteriore, hodierni Principes Bipontini, Neoburgici, Sultzbacenses, Bircofeldii, Lutzelstenii, seu Veldentii, descendunt. Fratris autem Ludovici posteritas defecit A. C. 1559.
XII.
STEPHANUS
fil. prioris natu maximus, Ingolstadiensem ditionem nactus A. C. 1392. Pater Ludovici cognomine Barbati, (quô genitus Ludovicus cognomine Gibbosus lineam terminavit) et Isabellae, seu Elisabethae, quae nupta Carolo VI. Galliae Regi Regno tantum non penitus exitiosa fuit. Odiô enim in Delphinum, quamvis proprium filium, flagrans, et mariti mente capti infirmitate abutens, factionem Anglicam Burgundicamque omnibus modis fovit, sceptrum etiam Anglo genero conciliatura. Eadem luxu muliebri multum in Regno auctô, tandem mortua, post quam omnium odium incurrisset, sine ulla pompa sollemni, sepulturae illata est, Spenerus in Fam. Palatina. Idem nomen aliquot Burgundiae Comitibus fuit, inter quos duo inprimis celebres fuêre, Stephanus fil. Guilielmi Comitis sub A. C. 1101. et Stephanus alter sub A. C. 1147. a quo posteriore Stephanienses dicti sunt, monera Burgundiae Comitum, vulgo Estevenans, ut videre est apud Car. du Fresne Glossar.
Pontifices Romani.
XIII.
STEPHANUS
fundator Ordinis Grandis montis, ex Avernis ortus, Obiit A. C. 1126. a Clemente III. Sanctorum catalogo insertus, A. C. 1189. Vinc. Bellovacensis Spec. Hist. l. 5. c. 46. et seqq. Ciacconius et Genebrardus in Gregorio VII. Sammart. Gall. Christ. tom. 3. p. 492. et seqq. Morer. Diction. Hist. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Stephănus [1] — Stephănus, s. Stephan u. Stephanos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Stephănus [2] — Stephănus, eigentlich Estienne (Etienne), eine berühmte Buchdruckerfamilie zu Paris u. Genf im 16. u. 17. Jahrh.; der erste war 1) Heinrich, von unbekannter Abkunft, welcher 1503–20 druckte u. mit den berühmtesten u. freisinnigsten Männern der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Stephănus — Stephănus, Name zahlreicher Heiligen der römisch katholischen Kirche, von denen besonders zu nennen sind: 1) Einer der sieben Armenpfleger der Christengemeinde in Jerusalem, der, vom fanatischen Pöbel als Gotteslästerer gesteinigt, für den ersten …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Stephanus — Stephanus, Gelehrtenfamilie, s. Estienne …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Stephanus — Stephănus, drei Heilige. – 1) Der heil. S., einer der sieben Armenpfleger der Gemeinde zu Jerusalem, bei einem Volkstumulte 36 oder 37 gesteinigt, erster Märtyrer (Protomartyr); Gedächtnistag 26. Dez. [Beilage: ⇒ Heilige etc.]. – 2) Papst S. I.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Stephanus [2] — Stephănus, frz. Estienne (Etienne), frz. Buchdruckerfamilie, stammt ab von Henricus (I.) S. (1460 1520), Buchdrucker in Paris. Sein Sohn Robertus S., geb. 1503, gelehrter Kenner des Griechischen und Hebräischen, druckte seit 1526 in Paris, seit… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Stephanus — Stéphanus, Stéphan, ein männlicher Taufnahme, welcher aus dem Griech. σεφάνος entlehnet ist, und in den gemeinen Mundarten Steffen lautet …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Stephanus, St. — Stephanus, St., einer der ersten 7 Diakone, dessen Charakter, Leben, Redeweise und Steinigung das 6. u. 7. Kapitel der Apostelgeschichte erzählt. Er ist der früheste Blutzeuge (Protomartyr) der christlichen Kirche, sein Fest, der S. tag, folgt… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Stephanus [1] — Stephanus Byzantinus (aus Byzanz), ein gegen das Ende des 5. Jahrh. unserer Zeitrechnung lebender griech. Sprachlehrer u. Geograph, verfaßte ein weitläufig angelegtes geographisches Wörterbuch (Ethnica oder de urbibus), von dem jedoch nur noch… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Stephanus [2] — Stephanus , frz. Etienne, Geschlechtsname einer berühmten frz. Philologen u. Buchdruckerfamilie. – S., Robert, geb. 1503 zu Paris, Sohn des Inhabers einer der ausgezeichnetsten Buchdruckereien jener Zeit, studierte die Alten mit großem Eifer u.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • STEPHANUS IX — STEPHANUS IX. gente Germanus, ab Ottone I. Imperatore surrogatus est Leoni VI. A. C. 939. quem proin aemuli male habuerunt. Ludovico Ultramarino, contra subditos rebelles, favit. Obiit A. C. 943. Baron. S. Antoninus. Volaterranus, etc. Ei… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”